- ABDALA
- I.ABDALAAlfaqui i. e. contionator Mahometanus, de secta Mohaydinorum, insurrexit contra Cherifum Mahomet, Regem Maroci, et in monte Nefusa, qui ramus est Atlantis, hodie Derenderen seu Adren dicti, plurimos Barbaros congregavit, A. C. 1543. insignis Magus habitus. Sed mox ab exercitu Regis, in quo plurimi Christiani erant, captus et capite truncatus est. Marmol. l. 3. c. 43.II.ABDALALopae Regis Toleti fil. qui Patre a Mahomete pulsô, Caesaraugustam recuperavit, tenuitque cum posteris suis. Mariana.Fuerunt plurimi alii huius nominis, Reges Persarum, Saracenorum, Aethiopum in Aegypto, Africa et Hispania. E quibus saltem addam, Regem Maroci, qui Xerifo Mahometi successit, et post 17. annorum regnum obiit A. C. 1574. Alterumque qui conciliatore Iannetino Mortarâ Genuensi, foedus iniit cum Philippo III. Hispan. Rege, A. C. 1607. et biennio post, a Mago quodam, sibi ab avunculo et aemulo Muley Zidan immisso, interemptus est.III.ABDALAMahumeti Pseudo-prophetae pater, conditione servus qui in camelis ductitandis subserviebat mercatoribus: quô moriente, Mahumetus eius filius in lucem est editus; Fuit Ethnicus; et Emiram Iudaeam uxorem habuit. paul. Diaconus, Tbeophanes, Zonaras, Cedrenus. Petr. Abbas Cluniacens. Baron. A. C. 630.IV.ABDALARex Persarum, et XXVII. Calipha Babylonius, exheredatus a Patre, fratribus tamen successit, armis animôque illustris. Graecos saepius fudit, et parte Candiae occupatâ, ipsum regnum Neapolitanum Calabriamque terrore sui complevit. Obiit A. C. 833. cum 8. regnavisset, Imperiumque insigniter ampliâslet. Mirkondus Chronol.V.ABDALARex Tremesinus, Fratri Buhamu, ope Hispanorum in regnum restituto, successit: sed mox ab Alfaquis quibusdam et Barbarossa persuasus, Hispanis annuam pecuniam a fratre pendi solitam dare recusavit. Ei mortuo substitutus filiorum iunior. At maior natu, Abdala, ad Carolum V. regnum recuperaturus, se recepit. Cuius opibus nixus aemulum vicit, ipsâ metropoli captâ et direptâ. Sed insolentiâ Hispanorum offensis subditis, ipse tandem a suis quoque militibus desertus, atque proditorie occisus est. A. C. 1546. Marmol. l. 5. c. 11.VI.ABDALAfil. Aven Maugy, Regis Saracenorum, pulsus regnô armis dolisque fraternis, a Carolo M. in illud restitutus est. Dupleix.VII.ABDALAsextus Arabum Calipha, thronum, in quem, mortuô Iezido fratre, ascenderat, armis tueri coactus, aemulum Marvanum, in praelio occidit. Verum ab huius filio, ad Euphratem victus, primo Damascum, dein Cairum pervenit, sed a neutris receptus, cum in Graeciam cum famulo traicere vellet, agnitus atque occisus est, cum unicum annum regnâsset. A. C. 686. Marmol. l. 2. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.